- SOGNUS
- SOGNUSProvincia regni Congiani, extenditur a fluvio Ambrizi, usque ad 7. gradus et dimidium, versus Septentrionem, per fluvios Delundam et Zairen, usque ad rupes rubras, quae sunt in confinibus regni Loangani. In medio huius provinciae urbs est, provinciae quoque nomine indigerata. Natal. Metel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.